- MINERVA
- I.MINERVAsapientiae, et bonarum omnium artium dea, ex Iovis cerebro sine matre procreata: Quô commentô significare voluerunt Poetae, bonarum artium disciplinas, humani ingenii non esse inventum, sed ex Iovis cerebro, h. e. inexhausto divinae sapientiae fonte, in humanum usum esse depromptas. Vide Pallas, et Tritonia. Haec prima lanificii inventrix creditur exstitisse, deque artis eius praestantis cum Arachne puella Lydia contendisse, cumque iam pene ab ea vinceretur, radiô percussam in araneam eam commutâsse. Sunt qui Arithmeticae quoque in ventionem ei tribuunt. Liv. l. 7. c. 3. Eoque Minervae templo dicatam legem, quia numerus a Minerva inventus sit. Olei quoque usum prima putatur ostendisse, ob id honores meruisse, dignamque ideo iudicatam esse, quae Athenarum urbi nomen imponeret, reiectô Neptunô, qui, editô equô, nascenti urbi potentiam bellicam promittebat. Virg. Georg. l. 1, v. 18.-------- Oleaeque MinervaInventrix ----------Bellis quoque praeerat, unde Ovid. Fast. l. 3. v. 814.Ensibus exsertis bellica laeta Dea est.Vulcani nuptias constantissime fertur repudiâsse, virginitatemque perpetuo illibatam servâsse, unde et Innuptam peculiari epitheto appellant poetae. Virg. Aen. l. 2. v. 31.Pars stupet inntiptae donum exitiale Minervae.Horat. Castam vocat Carm. 3. Od. 3. Hinc apud Coluthum γάμων ἀδίδακτος Ἀθήνη. Et apud Tryphiod. Παλλάδος ἀχράντοιο θεῆς. Inde Lycophroni μισόκυμφος, Orpheo φυγόλεκτρος, Nonno ἀνύμφευτος, φυγόδεμνος, ἄγαμος, ἀπειρωδίμ, πόθων ἀδίδατρος, εὐπάρθενος et καθαρὴ dicitur. Quinque autem Minervae fuerunt. Prima Apollinis mater, secunda orta Nilô, quam Aegyptii Saitae colunt. Tertia, quam a Iove generatam supra diximus. Quarta a Iove nata et Coryphe Oceani filia, quam Arcades Coriam (alii Coryphas am) nominant, et quadrigarum inveantricem ferunt. Quinta Pallantis, quae patrem dicitur interemisse, virginitatem suam violare conantem, cui pinarum talaria affignnt. Haec Cicer. l. 3. de Nat. Deor. c. 23. Effingebatur autem Minerva vultu virili et truculentô, galeam in capite gerens, armis insignibu, oculis torvis et glaucis, cum hasta praelonga, et clypeo crystalline, caput Gorgonis insculptum habente, quô modô e Iovis capite prosiliisse fingitur. Habuit Romae templa aedesque plurimas: et Capta quidem in 2. regione aediculam habuit; Medica in 5. Flaviana in 6. Auentina in Aventino monte, templum antiquissimum, et Livii Andronici Poetae donariis celebre: Eidem in Capitolio delubrum, a Pompeio M. dedicatum est, confectô 30. annorum hellô, Plin. l. 7. c. 26. Porro Chalcidicae Minervae templum, erat in regione 9. ab Augusto consecratum, Catudianae a L. Lutatio Catulo, etc. Minervam Custodem Cicero domi suae privatim coluir, quam posten in exilium abiturus detulit in Capitolium, Dio l. 8. Etiam cum Mercurio aram communem habuit, imo et eandem slatam, quae ob id Hermathen adicta est: a Cicerone in Academia sua villae Tusculanae posta. Sacra eius in cidebantin 3. Ian. natalis in 19. Martii, quô Minerval Magistri solvebatur, et cpulum in 30. Septembr. Vide Hesiod. Theogon. Pausan. in Att. Cartar. de imagin Dconum. Alex. Rossaeum, in Mystagogo Poetico, Thom. Dempster. Antiq. Rom. passim, etc. Quod ad nomen attinet, Arnobius, quasi Meminervam dictam vult, eandemque memoriam esse putat, l. 3. Etymon hoc firmat, quod alii matrem eius Memoriam faciunt. Afranius apud Agellium, l. 13. c. 8.Usus me genuit, mator peperit Memoria,Sophiam vocant me Graii, vos Sapientiam.Sed duo alia etyma adducit e Festo Paulus, his verbis i Minarva dicta, quod bene moneat. Hanc erum pagani pro sapiertia ponebant. Cornificius vero, quod fingatur, pingaturque minitans armis. eandem dictam putat. At apud Cicer. aliud quoque Etymon legas l. 2. de Nat. Deor. c. 26. Minerva, inquit, qua vel minuerat, vel minaretur. Ubi cum minuere ait, respicere eo videtur; quodbellê exhauriatus genus humanum. Minerva enim Dea bellica. Apud Ifidor. quoque legas l. 8. c. 2. Minervam vocat im, quasi Deam et munus artium variarum. Videtur ex munus, et ars et unria deducere. Voss. in Etymolog. putat esse ab antiquo menervo pro monso. unde promenervo eâpse notione in Saliari carmine, teste Festâ. et inde veteribus Menerva dicebatur. Invitâ, seu repugnante Minexvâ idem est quod ingeniô, vel naturâ repugnante. Horat. de Arte Poet.Tu nibil invild dices, farierve Mindervâ.Hinc Minerval δίδακτρον, praemium quod praeceptoribus dabatur. Sed (notante Vossiô loc. cit.) non est tam salarium ipsum, quant gratuitum munusculum, quô aliquis se in disciplinam tradens, novo commendabat magistro, unde in Glossis Philoxeni legas mienervalitium συςτατικὸν, quasi dicas commendatitium. Nomen. ut diximus, a Minerva ingeniorum praeside, cuiusimago in Scholis ponisolebat. Namque Minerval designat Iuvenalis illô Sat. 10. v. 116.Quisquis adhur uno partam colit asse Minervam.Item Minervium, templum ei dicatum: Minervii versus, a Saliis in eius honorem cantati, etc. Nic. Lloydius. De ctymo aliisque hûc pertinentibus ut porro aliquid addam, Memoriam quidem Brachmenes post Deos maxime coluisse, auctor est Philostratus de vita Apollonii l. 3. cuius vocis origo non aliunde, quâm ex Chaldaea, est arcessenda: cui Gap desc: Hebrew idem, quod Graecis λόγος: unde et Targumistae Filium Dei creberrime ita vocant, et eos secutus Iohannes Theologus, Λόγος autem, ut notum ex Aristotele l. 1. poster Analye. alius est ὀ ἔσω five ενθυμηματικὸς: alius ὁ ἔξω sive προφορικὸς, quem eleganter Damascenus τοῦ νοήματος ἄγγελον, i. e. animi nuntium, appellat, sicut eundem animi portitorem, vocat Ios. Scaligen l. 1. Poet. c. 1. In que cum praecipuae partes Memoriae sint, quae veluti rationis quaestor est, et ipsi a voce praefata nomen est inditum. Hinc itaque non olim solum Minerva omnis Antiquitas artium inventionem assignavit, et Poetae Musarum illam sociam secêre, unde Cicero se a Minerva artes edoctum gloriarus est: verum hodieque loca studiis ac Artibus dicata, Athenaea, a Graeca voce Α᾿θήνην, i. e. Minerva; vocare amamus. Chaldaeis enim discere est ae studere: unde Gap desc: Hebrew cum articulo, eruditio; discipina, ipsissimum est Graecorum Α᾿θηνᾶς, et Athenarum urbis, ab initio statim omnis eruditae sapientiae sedis ac domicilii, nomen. Vide Georg. Hornium. Hister. Philos. l. 1. c. 5. et l. 3. c. 7. Et inaures dedicatas esse olim, videtur colligi posse ex antiqua Inscr. apud Gruterum p. 1067. Minervae Aug. L. Caliidius. Primus. Brixellanus. ex arg. lib. 2. item L. Callidius. Primus. aures argenteas. V. S. L. M. Ibi enim vel errore sculptorum aures, pro inaures positas, vel etiam aures argenscas dictas esse, pro auribus, argenteis inauribus ornatis, utpote quae ex argenti libris duabus conflatae dicuntur, conicit Casp. Bartholinus de Inauribus Veterum sub fin. Porro Minervam Deam esse masculo -- feminam credêre antiquiores, teste Phurnuntô: Minervam, dicente, vocari Athenam, quod femina licet siet. minime tamen muliebribus delitiis enervetur; et apertius Valeriano in Hieroglyph. Mundum universum Aegyptii ex mare et soemina comstare profitebantur: solos vero Deorum, Vuleanum et Palindamasculofeminas asserebant. Quemadmodum Graeci pariter Romanique etiam Venerem atque Lunam ambigui sexûs Deos fecêre. Eidem draconem addidisse veteres comitem, notum: Unde in exilium abiturus Demosthenes dixisse fertur, Minervam tribus immanibus oblectari feris, noctuâ, dracone, et populô. Et Gyralds Synt. 11. Poliadis Minervae Custodem Draconem vocatum, cui ex melie placentam obtulerint, ex Hesychio refert. Plin. quque l. 34. c. 8. Demetrius, inquit, fecit Minervam, quae Musica appellatur, quoniam Dracones in Gorgone eius ad ictus citharae tinnitu resonabant. Sphix quoque Minervae typus fuit, unde et in galea sphingem portare sueta est. Pausan. in Attir. In eo vero templo, quod Parthenona appellant, ac câ parte, quae aquilae dicuntur, signat posita sunt ad Minervae natales attinentia: In postico,Minervae et Neptuni de Attica certamen. Deae signum ex ebore et auro fuctum: in galeae cono Sphinx eminet. Rationem rei disces ex Paufania in Boeoticis. Eidem Deae, utpote Artium Praestitae, non nisi elaboratioris operis donaria ac munera, a priscis consecrata sunt, uti Fort. Licetus notat l. de recond. antiquorum Lucernis, l. 1. c. 4. ubi auream Lucernam Minervae Athenis annum integrum ardentem, explicat. Vide eundem et alibi passim, inprimis l. 6. c. 15. ubi in Lucerna Galvaniana Minervae illustrandu totus est, etc. Porro eius ita incorrupta atque virginalia fuêre omnia, ut etiam statuae illius oleô incommixtô inungi consueverint. Callimachus.Μὴ μύρα λωτροχόοι τᾷ Παλλάδι. μηδ᾿ ἀλαβάςτρως,Ὁὐ γὰρ Α᾿θαναίᾳ χρίματα μικτὰ φιλεἶΟἴσετε, μηδὲ κάτοπτρον ——In quibus ultimis verbis. Speculi quoque Poeta meminit; eadem nempe ratio eius, ne effigiem ex se aliam gignere crederetur. Quam ob causam nec in flumine aliquo, naturali speculo, sese contueri illa velle credebatur. Idem contrariô sermone,—— ἀὲι καλὸν ὄμμα τὸ τήνας.Ο῾υδ᾿ ὅκα τἀν Ι῎δαν Φρὺξ ἐδίκαζεν ἔριν.Ο᾿υδ᾿ ἐς Ο᾿ρειχαλκὸν μεγάλα θεὸς, οὐδὲ ΣιμοῦντοςΕ῎βλεψεν δίναν ἐς διαφαινομέναν.Hinc hostiae eidem non nisi virgines caedebantur. Arnob. l. 7. Quia virgo Tritonia est, idcirco ei convenit virgines hostias immolari. Rationem bene assignat Fulgentius Mytholog. l. 2. c. 2. quod Sapientia Neque mori possit, neque corrumpi. Indidem et sine ma tre natam aiunt, quod suis bonis contenta Virtus, animô solô capiatur et regnet, non aliunde producta. Vide de Sacro ei a Tydeo facto, apud Barthium Animalversion. ad Satatium Thebaid. l. 2. v. 719. et seqq. Inter epitheta illius, Equestris est, quam vero fuisse Neptuni filiam dicebant, de qua Harpocration, et ex eo Ian. Parrhasius Ep. 55. Vide quoque infra. Effigies ex ebore, Phidiae opus, Athenis, in Parthenone, h. e. Templo Dianae virginis, magni olim habita. Idem, ex aere praeter Amazonem, Minervam tam eximiae pulchritudinis fecit, ut a forma nomen acceperit, καλλίμορφος dicta. Quâ eâdem appellationis et vocabuli ratione, τῆς καλλίςτης καὶ ἀρίςτης Α᾿ρτέμιδος signa in Academia fuerunt, Pausan. in Attic. Amulius vero, Minervam pinxit, quae spectantem aspectaret, quacumque aspiceretur, Plin. l. 35. c. 10. etc. Nec omittendum de Ludicro Minervae, a Domitiano instituto, in quo hymnis cerabatur. Et quidem Papinius Statius ter in eo victor renuntiatus legitur. Sed quod Publium Mimographum ibidem certâsse quidam produnt, falsum est: cum is sub Caesare Dictatore iam grandis natu floruerit aemulus Laberii. Iul. Caes. Scaliger Poetices l. 1. c. 34. etc. EPITHETA QUAEAM ALIA MINERVAE. Aegyptia, dicta est, quam secundam ex Cicerone posuimus: Huius honori dicatam Lucernam nobilissimam, ab Hebraeo quodam Idololatrâ, et in eius familia longissimô tempore asservatam, illustrat prolixe Licetus l. 9. de Lucernis c. 13. et seqq. Alacomenis, cuius simulacrum, nullô igne subiectô, spontaneâ flamma combustum esse, docet Aelian. l. 12. c. 57. Apaturia, i. e. Fallax, delubrum habuit in Insul. Sphaeria primum, dein Sacrâ dictâ, exstructum ab Aethra Sphaeri, quem Pelopis aurigam fuisse dicunt, viduâ: Quae eadem instituit, ut Troezeniorum Virgines unte nuptias Zonam huic Minervae irent consecratum. Vide Licetum l. 6. c. 16. et 19. Α᾿ρίςτη, Athenis in Academia culta est. Aventina, vide in voce Minervae. Britannica, quam Britanniae fontibus praeesse, inque cuius aede perpetui ignes numquam canescant in favillas, sed ubi ignis tabuit, in globos saxeosvertatur, tradit So, lin. c. 24. Coryphasia apud Arnob. l. 4. velex Coryfae, matris signo, vel quod ex vertice summo Iuvis palmam ferens emicuit, atque armorum accincta terroribus. Cranaea, templum habuit apud Phocenses, ad Eleam Urbem, de qua vide Pausan, in Phocicis, ubi inter alia, Sacerdotes eius impuberes et aram illius circumire solitos fuisse, tradit. Licertus l. 6. c. 15. Equestris, vide supra. Flava, dicta est Statio Theb. l. 3. propter folium olivae, ex ima parte flavae, Barthius ad loc. Hospita, dicta est in Templo, quod in Minervae promontor. habebat insigne. Vide Auson. Popmam de usu antiquae Locut. c. 1. Hygia, ab Atheniensibus culta est: namque et einon minus ac Aesculapio serpentem ascripsêre, quod in somnis uterque aegrotantibus ac Medicis medicamenta significaret, morbis profutura. Hinc etiam Paeonia dicta est: Sotera quoque Pallas a Galeno antidotus quaedam cognominatafuit, notante Gyraldô.Itonia, ab Itone urbe Thessaliae, ubi Fanum celebre habuit; ut in id pressi malis confugerint Boeotii, velut ab adversa cum Agesilao pugna, apud Pausan. l. 3. Ibidem Pyrrhum, victis Gallis, spolia dedicâsse, memorat idem l. 1. Ludos quoque celebrari consuevisse, Callimachus Hymno in eam. Vide Ian. Parrhasium Ep. 55. Littorea, apud Statium Achilleid. l. 1. v. 285. Minervae cnim gratae putabant templa Veteres, undeprospicerentur fluctus. Unde et Speculatricem profundi eam appellat idem l. 5. Sylv. 3. v. 166. Musica, a Demetrio facta sicque nominata est, quoiniam dracones in Gorgone eius, ad ictus citharae, tinnirent. Plin. l. 34. c. 8. Eius simulacrum ex aere fecit Phidias, quod Aemilius Paulus ad aedem fortunae dedicavit, apud Plin. loe. cit. Pallas, vide suô locô. Poeonia, vide supra, Hygia. Palias, praecipuâ veneratione Athenis cuilta, utpote in cuius tutela ipsa Acropolis esset. De hac Gyraldus Synt. 11. Custodem illius Draconem vocatum ait: et hunc quidem unum, alium vero duos dicere in Erechthei templo: eumque Acropoleos, i. e. arcis custodem, cui ex melle placentam offerri mos. Huius lucernam ex auro admirabilem, a Callimachofactam, pluribus illustrat Licetus l. 1. c. 4. Pausan. vero in Atticis, prolixe Minervae sanctissiumum illud, ut habebatur, signum exsequitur. Sotera, vide supra in Hygiae. Speculatrix profundi, dicitur Statio l. 5. Sylv. 3. v. 166. ob rationem paulo ante dictam. Tetrica, Martialiest l. 10. Epigr. 19. v. 14. Tyrrhena, apud Statium l. 3. Sylv. 2. v. 24. quod in ora Tyrrheni maris, in summo promontor. Fanum esset omnium illius orae nobilissimum, etc. Dicta fuit etiam Capta, Catuliana, Chalcidica, Custo etc. de quibus vide in voce Minerva,II.MINERVAtutela navîs, quâ Ovidius vectus; cuius parasemon eiusdem galea, in rostro prorae. Ut enim sua singulis Diis erant insignia attributa, insigne eius Numinis, in cuius tutela navigium erat, pro parasemo eadem in nave non rarô ponebatur: Sic navis Aenae, cuius tutela Mater Deûm fuit, παράσημον habuit leones Matris Deûm, etc. Ita autem Ovidius dehac, quâ in Pontum vectus est, nave, l. 1. Trist. Eleg. 11. v. 1.Est mihi, sitque preeor, flavae tutela MinervaeNavis; et a picta casside nomen habet.Nempe galea dicta est, a Minervae galea, quae eius parasemon fuit. Interdum vero accidebat, ut una eademque res tutela esset et parasemon vel insigne navis, quoties scil. Numinis ipsius effigies, in cuius tutela navigium erat, pro insignilocaretur in prora; atque tum navis nomine illius Dei veniebat. Vide infra ubi de parasemo et Tutela.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.